Quod opus ab auctore Amstelodami MDCCLXXI primum in publicum datum, et quod nunc denuo edidit Freya H. Fitzpatrick, cum notis et observationibus.
Academy of the New Church
Bryn Athyn, Pennsylvania
2008
DANIEL Cap. VII. Vers. 13, 14.
Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus coelorum sicut FILIUS HOMINIS veniens fuit: Et Huic datum est Dominium, et Gloria et Regnum, et omnes populi, gentes, et linguae Ipsum colent: Dominium Ejus Dominium saeculi, quod non transibit, et Regnum Ejus quod non peribit.
APOCALYPSIS Cap. XXI:1,2,5,9,10.
Ego Johannes vidi Coelum Novum et Terram Novam: et vidi Urbem sanctam Hierosolymam novam, descendentem a Deo e Coelo, paratam sicut Sponsam ornatam Marito suo. Et Angelus loquutus est mecum, dicens, veni ostendam tibi SPONSAM AGNI UXOREM; et abstulit me in spiritu super montem magnum et altum, et ostendit mihi Urbem magnam sanctam Hierosolymam, descendentem e Coelo a Deo.
Sedens super Throno dixit, ecce NOVA OMNIA FACIO; et dixit mihi, scribe, quia haec verba vera et fida sunt.
Sigla et Compendia
] in margine sinistra = subdivisio numeri secundum John Faulkner Potts in The Swedenborg Concordance (Swedenborg Society, London, 1888-1900)
cf. = confer
[�] = verba addita ab editore
, (vacue) = nullum interpunctum in prima editione
; (vacue) = comma in prima editione
" " (vacue) = nullum interpunctum in prima editione
AC = Arcana Coelestia (Londoni, 1749-1756)
AE = Apocalypsis Explicata (scriptum 1757-1759)
AR = Apocalypsis Revelata (Amstelodami, 1766)
CI = De Coelo et Ejus Minabilibus, et de Inferno (Londini, 1758)
CUJ = Continuatio de Ultimo Judicio: Et de Mundo Spirituali (Amstelodami, 1763)
DAC = Delitiae Sapientiae de Amore Conjugiali (Amstelodami, 1768)
DD = Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (Amstelodami, 1763)
DNH = De Nova Hierosolyma et Ejus Doctrina Coelesti (Londini, 1758)
Dicta = Dicta Probantia Veteris et Novi Testamenti, post auctoris mortem editum (primum editit Im. Tafel, T�bingen, 1845)
DVit = Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (Amstelodami, 1763)
SS = Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (Amstelodami, 1763)
SED = Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae (Amstelodami, 1769)
VCR = Vera Christiana Religio (Amstelodami, 1771)
UJ = De Ultimo Judicio, et de Babylonia Destructa (Londini, 1758)
Schmidt = secundum Biblia Sacra in linguam Latinam translata a Sebastiano Schmidt, Argentoratus, edita anno 1696.
Rose = Annotationes ineditae ad Veram Christianam Religionem, primam editionem, scriptae a Jonathan S. Rose, Bryn Athyn, PA.
Worcester = Vera Christiana Religio, Continens Universam Theologiam Novae Ecclesiae, a Samuel H. Worcester editum, Bridgewater, MA, 1889.
Symbols and Abbreviations
] in the left margin = the subsection of a number according to John Faulkner Potts in The Swedenborg Concordance (Swedenborg Society, London, 1888-1900)
cf. = compare
[�] = words inserted by the editor
, (hollow) = no punctuation in the first edition
; (hollow) = comma in the first edition
" " (hollow) = no punctuation in the first edition
AC = Arcana Coelestia (London, 1749-1756)
AE = The Apocalypse Explained (written 1757-1759)
AR = Apocalypse Revealed (Amsterdam, 1766)
CI = Heaven and Its Wonders and Hell (London, 1758)
CUJ = Continuation concerning the Last Judgment: and concerning the Spiritual World (Amsterdam, 1763)
DAC = Delights of Wisdom Relating to Conjugial Love (Amsterdam, 1768)
DD = Doctrine of the New Jerusalem concerning the Lord (Amsterdam, 1763)
DNH = The New Jerusalem and Its Heavenly Doctrine (London, 1758)
Dicta = Proof Passages from the Old and New Testament (Scripture Confirmations) published posthumously (first published by Im. Tafel, T�bingen, 1845)
DVit = Doctrine of Life for the New Jerusalem (Amsterdam, 1763)
SS = Doctrine of the New Jerusalem concerning the Sacred Scripture (Amsterdam, 1763)
SED = A Brief Exposition of the Doctrine of the New Church (Amsterdam, 1769)
VCR = True Christian Religion(Amsterdam, 1771)
UJ = The Last Judgment and Babylon Destroyed (London, 1758)
Schmidt = according to Biblia Sacra (The Holy Bible) translated into Latin by Sebatsian Schmidt, Strasburg, 1696.
Rose = unpublished notes to Vera Christiana Religio, first edition, by Jonathan S. Rose, Bryn Athyn, PA.
Worcester = Vera Christiana Religio, Continens Universam Theologiam Novae Ecclesiae, edited by Samuel H. Worcester, Bridgewater, MA, 1889.
INDEX GENERALIS CONTENTORUM
FIDES NOVI COELI ET NOVAE ECCLESIAE IN FORMA UNIVESALI ET SINGULARI, n. 1 ad 3.
CAPUT Imum DE DEO CREATORE.
DE
UNITATE DEI.
1. Quod tota Scriptura sacra, et inde omnes Doctrinae Ecclesiarum in Christiano Orbe doceant, quod Deus sit, et quod Unus sit, n. 5 ad 7.
2. Quod universalis Influxus a Deo in animas hominum sit, quod Deus sit, et quod Unus, n. 8.
3. Inde est, quod in universo Mundo non detur Gens, cui Religio et sana Ratio est, quae non agnoscit Deum, et Deum unum esse, n. 9, 10.
4. Quod qualis Ille Deus unus est, Gentes et Populi abiverint et abeant in diversum, ex pluribus causis, n. 11.
5. Quod Ratio humana ex multis in Mundo percipere ac concludere possit, si vult, quod Deus sit, et quod unus sit, n. 12 ad 13.
6. Quod nisi Unus Deus foret, non potuisset Universum creari et conservari, n. 13.
7. Quod homo, qui non agnoscit Deum, ab Ecclesia sit excommunicatus, et damnatus, n. 14.
8. Quod apud homines, qui non agnoscunt Unum Deum, sed plures, nihil Ecclesiae cohaereat, n. 15.
DE DIVINO ESSE, QUOD EST JEHOVAH.
1. Quod Unus ille Deus dicatur Jehovah ex Esse, ita ex eo, quia Solus Est[, Fuit]1 et Erit, et quia est Primus et Ultimus, Principium et Finis, Alphah et Omegah, n. 19.
2. Quod Unus ille Deus sit ipsa Substantia et ipsa Forma, et quod Angeli et Homines sint substantiae et formae ex Ipso; et quod quantum hi in Ipso sunt et Ipse in illis, tantum sint Imagines et Similitudines Ipsius, n. 20.
3. Quod Divinum Esse sit Esse in Se, et simul Existere in Se, n. 21, 22.
4. Quod Divinum Esse et Existere in Se, non possit producere aliud Divinum, quod sit Esse et Existere in Se, consequenter quod Deus alius ejusdem Essentiae non dabilis sit, n. 23.
5. Quod pluralitas Deorum in Saeculis antiquis, et quoque hodiernis, non aliunde exstiterit, quam ex non intellecto Divino Esse, n. 24.
DE DEI INFINITATE, SEU IMMENSITATE ET AETERNITATE.
1. Quod Deus, quoniam Est et Existit in Se, et omnia in Universo sunt et existunt ex Ipso, Infinitus sit, n. 28.
2. Quod Deus, quoniam ante Mundum fuit, ita antequam Tempora et Spatia orta sunt, Infinitus sit, n. 29.
3. Quod Deus, postquam Mundus factus est, sit in Spatio absque spatio, et in Tempore absque tempore, n. 30.
4. Quod Infinitas Dei respective ad Spatia, dicatur Immensitas, et respective ad Tempora dicatur Aeternitas, et quod tametsi hi respectus sunt, usque nihil spatii sit in Ipsius Immensitate, et nihil temporis in Ipsius Aeternitate, n. 31.
5. Quod illustrata Ratio ex permultis in Mundo videre possit Infinitatem Dei, n. 32.
6. Quod omne Creatum sit Finitum, et quod Infinitum sit in finitis, ut in Receptaculis, et quod in Hominibus ut in sui Imaginibus, n. 33, 34.
DE DEI ESSENTIA QUAE EST DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA.
1. Quod Deus sit ipse Amor et ipsa Sapientia, et quod illa duo faciant Essentiam Ipsius, n. 37.
2. Quod Deus sit ipsum Bonum et ipsum Verum, quia Bonum est Amoris, et Verum est Sapientiae, n. 38.
3. Quod Deus, quia est ipse Amor et ipsa Sapientia, sit ipsa Vita in se, n. 39, 40.
4. Quod Amor et Sapientia in Deo unum faciant, n. 41, 42.
5. Quod Essentia amoris sit amare alios extra se, velle unum cum illis esse, et beatificare illos ex se, n. 43, 44, 45.2
6. Quod haec Amoris Divini fuerint causa Creationis Universi, et quod sint causa Conservationis ejus, n. 46, 47.
DE DEI OMNIPOTENTIA, OMNISCIENTIA ET OMNIPRAESENTIA.
1. Quod Divinae Sapientiae ex Divino Amore sit Omnipotentia, Omniscientia et Omnipraesentia, n. 50, 51.
2. Quod Dei Omnipotentia, Omniscientia et Omnipraesentia, non possint cognosci, nisi sciatur quid Ordo, et nisi sciantur haec, quod Deus sit Ordo, et quod una cum Creatione introduxerit Ordinem, tam in Universum, quam in omnia et singula ejus, n. 52 ad 55.
3. Quod Dei Omnipotentia tam in Universo quam in omnibus et singulis ejus, secundum Leges sui ordinis procedat et operetur, n. 56, 57, 58.
4. Quod Deus Omniscius sit, hoc est, percipiat, videat, et sciat omnia et singula usque ad minutissima, quae fiunt secundum Ordinem; et ex illis etiam quae fiunt contra Ordinem, n. 59 ad 62.
5. Quod Deus Omnipraesens sit a Primis ad Ultima sui Ordinis, n. 63, 64.
6. Quod Homo creatus sit forma Divini Ordinis, n. 65, 66, 67.
7. Quod Homo tantum in potentia contra malum et falsum ex Divina Omnipotentia sit, quodque tantum in sapientia de Bono et Vero ex Divina Omniscientia sit, et quod tantum in Deo ex Divina Omnipraesentia sit, quantum secundum Divinum Ordinem vivit, n. 68, 69, 70.
DE CREATIONE UNIVERSI.
[1.] Quod nemo possit aliquam justam ideam de Creatione Universi sibi comparare, nisi aliquae universales cognitiones praemissae Intellectum in statum perceptionis immittant, de quibus, n. 75.
[2.] Describitur Creatio Universi per quinque MEMORABILIA, n. 76, 77, 78, 79, 80.
CAPUT IIdum, DE DOMINO REDEMPTORE.
1. Quod Jehovah Deus descenderit et assumserit Humanum, ut redimeret et salvaret homines, n. 82, 83, 84.
2. Quod Jehovah Deus descenderit ut Divinum Verum, quod est Verbum, et tamen quod non separaverit Divinum Bonum, n. 85 ad 88.
3. Quod Deus assumserit Humanum secundum Divinum suum Ordinem, n. 89, 90, 91.
4. Quod Humanum, per quod Deus se misit in Mundum, sit Filius Dei, n. 92, 93, 94.
5. Quod Dominus per actus Redemptionis se Justitiam fecerit, n. 95, 96.
6. Quod Dominus per eosdem actus Se univerit Patri et Pater se Ipsi, n. 97 ad 100.
7. Quod sic Deus factus sit Homo, et Homo Deus in una Persona, n. 101, 102, 103.
8. Quod progressio ad unionem fuerit status Exinanitionis Ipsius, et quod ipsa Unio sit status Glorificationis Ipsius, n. 104, 105, 106.
9. Quod posthac nullus ex Christianis in Coelum veniat, nisi qui in Dominum Deum Salvatorem credit, n. 107, 108.
10. Corollarium, de Statu Ecclesiae ante Adventum Domini, et de Statu ejus post illum, n. 109.
DE REDEMPTIONE.
1. Quod ipsa Redemptio fuerit subjugatio Infernorum, et ordinatio Coelorum, et per illa praeparatio ad Novam Ecclesiam spiritualem, n. 115, 116, 117.
2. Quod absque illa Redemptione nullus homo salvari potuerit, nec Angeli in statu integritatis subsistere, n. 118, 119, 120.
3. Quod Dominus sic non modo homines, sed etiam Angelos redemerit, n. 121, 122.
4. Quod Redemptio fuerit Opus pure Divinum, n. 123.
5. Quod ipsa haec Redemptio non fieri potuerit, quam per Deum incarnatum, n. 124, 125.
6. Quod Passio crucis fuerit ultima Tentatio, quam Dominus ut Maximus Propheta sustinuit, et quod fuerit medium Glorificationis Humani Ipsius, et non Redemptio, n. 126 ad 131.
7. Quod Passio crucis credatur fuisse ipsa Redemptio, sit fundamentalis error Ecclesiae; et quod ille error una cum errore de tribus Personis Divinis ab aeterno, perverterit totam Ecclesiam, adeo ut non aliquid residuum spirituale in illa supersit, n. 132, 133.
CAPUT IIItium, DE SPIRITU SANCTO, ET DE DIVINA OPERATIONE.
1. Quod Spiritus sanctus sit Divina Veritas, et quoque Divina Virtus et Operatio procedens a Deo Uno, in quo est Divina Trinitas, ita a Domino Deo Salvatore, n. 139, 140, 141.
2. Quod Divina Virtus et Operatio, quae intelligitur per Spiritum sanctum, sint in genere Reformatio et Regeneratio, et secundum has Innovatio, Vivificatio, Sanctificatio, et Justificatio, et secundum has Purifactio a malis, et Remissio peccatorum, et tandem Salvatio, n. 142 ad 145.
3. Quod Divina illa Virtus et Operatio, quae intelligitur per missionem Spiritus sancti, apud Clericos in specie sit Illustratio et Instructio, n. 146, 147, 148.
4. Quod Dominus operetur illas Virtutes in illis, qui credunt in Ipsum, n. 149, 150, 151.
5. Quod Dominus operetur ex Se a Patre, et non vicissim, n. 153, 154, 155.
6. Quod spiritus hominis sit ejus Mens, et quicquid ex illo procedit, n. 156, 157.
[7.] Corollarium, quod nullibi in Veteri Testamento dicatur, quod Prophetae loquuti sint ex Spiritu sancto, sed ex Jehovah Deo; aliter vero in Novo, n. 158.
DE DIVINA TRINITATE.
1. Quod Divina Trinitas sit, quae est Pater, Filius, et Spiritus sanctus, n. 164, 165.
2. Quod Tres illi, Pater, Filius, et Spiritus sanctus, sint tria Essentialia unius Dei, quae faciunt unum, sicut Anima, Corpus, et Operatio apud hominem, n. 166 ad 169.
3. Quod ante Mundum creatum non fuerit haec Trinitas, sed quod post Mundum creatum, quando Deus incarnatus est, provisa et facta sit, et tunc in Domino Deo Redemptore et Salvatore Jesu Christo, n. 170, 171.
4. Quod Trinitas Divinarum Personarum ab aeterno, sic ante Mundum creatum, sit in ideis cogitationis Trinitas Deorum, et quod haec non possit aboleri per Confessionem oralem unius Dei, n. 172, 173.
5. Quod Trinitas Personarum ignota fuerit in Ecclesia Apostolica, sed quod exorta sit a Concilio Nicaeno, et inde introducta in Ecclesiam Romano-Catholicam, et ab hac in Ecclesias separatas ab illa, n. 174 ad 176.
6. Quod ex Trinitate Nicaena et simul Athanasiana exorta sit Fides in tres Deos, quae totam Ecclesiam Christianam perverterat, n. 177, 178.
7. Quod inde sit illa Abominaio desolationis, et Afflictio qualis non [fuit nec]3 futura est, quas Dominus apud Danielem et Evangelistas, et in Apocalypsi, praedixerat, n. 179, 180, 181.
8. Tum hoc, quod nisi Novum Coelum et Nova Ecclesia a Domino conduntur, non conservaertur ulla caro, n. 182.
9. Quod ex Trinitate Personarum, quarum unaquaevis singulatim est Deus, secundum symbolum Athanasianum, plures absonae et heterogeneae ideae de Deo exstiterint, quae sunt phantasiae et abortus, n. 183, 184.
CAPUT IVtum, DE SCRIPTURA SACRA, SEU VERBO DOMINI.
1. Quod Scriptura sacra seu Verbum sit ipsum Divinum Verum, n. 189 ad 192.
2. Quod in Verbo Sensus spiritualis sit, hactenus ignotus, n. 193.
* Quid Sensus spiritualis, n. 194.
* Quod a Domino procedat Divinum Coeleste, Divinum Spirituale et Divinum Naturale, n. 195.
* Quod Sensus spiritualis in omnibus et singulis Verbi sit, ostensum, n. 196, 197, 198.
* Quod Dominus cum in Mundo fuit, loquutus sit per Correspondentias, ita spiritualiter cum naturaliter, n. 199.
* Quod ex Sensu spirituali sit, quod Verbum Divinitus inspiratum sit, et in omni voce sanctum, n. 200
* Quod Sensus spiritualis hactenus ignotus fuerit; fed apud Antiquos notus, et de Correspondentiis apud hos, n. 201 ad 207.
* Quod Sensus spiritualis Verbi, non alicui posthac detur, nisi qui in genuinis Veris a Domina est, n. 208.
* Mirabilia de Verbo ex Sensu spirituali ejus, n. 209.
3. Quod Sensus literae Verbi sit Basis, Continens, et Firmamentum Sensus Spiritualis et Coelestis ejus, n. 210 ad 213.
4. Quod Divinum Verum in Sensu literae Verbi, sit in suo Pleno, in suo Sancto, et in sua Potentia, n. 214, 215, 216.
* Quod Vera Sensus literae Verbi intelligantur per Lapides pretiosos, ex quibus constabant fundamenta Novae Hierosolymae de qua in Apocalypsi4, et hoc ex Correspondentia, n. 217.
* Quod Bona et Vera Sensus literae Verbi correspondeant Urim et Thumim in Ephodo Aharonis, n. 218.
* Quod Vera et Bona in ultimis, qualia sunt in Sensu literae Verbi, significentur per Lapides pretiosos in Horto Edenis, in quo Rex Tyri dicitur fuisse, apud Ezechielem, n. 219.
* Quod eadem repraesentata sint per Aulaea, Vela et Columnas Tabernaculi, n. 220.
* Quod pariter per Externa Templi Hierosolymitani, n. 221.
* Quod Verbum in sua Gloria repraesentatum sit in Domino cum transformatus, n. 222.
* Quod potentia Verbi in ultimis repraesentat sit per Naziraeos, n. 223.
* De ineffabili Potentia Verbi, n. 224.
5. Quod Doctrina Ecclesiae ex Sensu literae Verbi haurienda sit, et per illum confirmanda, n. 225, 229, 230.
* Quod Verbum absque Doctrina non intelligatur, n. 226, 227, 228.
* [Quod Doctrina ex Sensu literae Verbi haurienda sit, et per illum confirmanda, 229, 230]5
* Quod genuinum Verum, quod Doctrinae erit, in Sensu literae Verbi, non appareat aliis, quam qui in illustratione sunt a Domino, n. 231, 232, 233.
6. Quod per Sensum literae Verbi sit conjunctio cum Domino, et consociatio cum Angelis, n. 234 ad 239.
7. Quod Verbum in omnibus Coelis sit, et quod inde Sapientia Angelica, n. 240, 241, 242.
8. Quod Ecclesia sit ex Verbo, et quod talis sit apud hominem, qualis ei est intellectus Verbi, n. 243 ad 247.
9. Quod in singulis Verbi sit conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium Boni et Veri, n. 248 ad 253.
10. Quod Haereses ex Sensu literae Verbi captari possint, sed quod confirmare illas damnosum sit, n. 254 ad 260.
* Quod plura in Verbo sint apparentiae veri, in quibus vera genuina latent, n. 257.
* Quod per confirmare apparentias veri, existant fallaciae, n. 258.
* Quod Sensus literae Verbi sit Custodia pro genuinis veris, quae intus latent, n 260.
* Quod Sensus literae Verbi per Cherubos repraesentatus sit, et in Verbo significetur, n. 260.
11. Quod Dominus in Mundo impleverit omnia Verbi, et per id factus sit Verbum, hoc est, Divinum Verum, etiam in ultimis, n. 261, 262, 263.
136. Quod ante hoc Verbum, quod hodie est in Mundo, fuerit Verbum quod deperditum est, n. 264, 265, 266.
14. Quod per Verbum etiam sit Lux illis, qui extra Ecclesiam sunt, et non habent Verbum, n. 267 ad 272.
15. Quod nisi Verbum foret, nemo sciret Deum, Coelum et Infernum, et Vitam post mortem, et minus Dominum, n. 273 ad 276.
CAPUT Vtum, CATHECHISMUS SEU DECALOGUS, QUOAD SENSUM EJUS EXTERNUM ET INTERNUM EXPLICATUS.
1. Quod Decalogus fuerit ipsa Sanctitas in Ecclesia Israelitica; ibi de sanctitate Arcae in qua Lex, n. 283 ad 286.
2. Quod Decalogus in Sensu literae contineat communia praecepta fidei et vitae, in Sensu autem spirituali et coelesti universaliter omnia, n. 287 ad 290.
3. PRIMUM PRAECEPTUM: Non erit Deus alius coram faciebus meis, n. 291 ad 296.
4. SECUNDUM PRAECEPTUM: Non sumes Nomen Dei tui in vanum, quia non insontem habebit Jehovah, qui sumserit Nomen Ipsius in vanum, n. 297 ad 300.
5. TERTIUM PRAECEPTUM: Memento diei Sabbathi ut sanctifices eum: sex dies laborabis et facies omne opus tuum, at Dies septimus Sabbathum Jehovae Deo tuo, n. 301 ad 304.
6. QUARTUM PRAECEPTUM: Honora Paterm tuum et Matrem tuam, ut prolongentur dies tui, et ut bene tibi sit super terra, n. 305 ad 308.
7. QUINTUM PRAECEPTUM: Non Occides, n. 309 ad 312.
8. SEXTUM PRAECEPTUM: Non Moechaberis, n. 313 ad 316.
9. SEPTIMUM PRAECEPTUM: Non Furaberis, n. 317 ad 320.
10. OCTAVUM PRAECEPTUM: Non respondebis contra proximum tuum falsus testis, n. 321 ad 324.
11. NONUM ET DECIMUM PRAECEPTUM: Non concupisces Domum proximi tui, non concupisces Uxorem proximi tui, non Servum ejus et Ancillam ejus, et Bovem ejus et Asinum ejus, et omne quod Proximo tuo, n. 325 ad 328.
12. Quod Decem Praecepta Decalogi contineant omnia quae amoris in Deum, et omnia quae amoris erga proximum sunt, n. 329 ad 331.
CAPUT VItum, DE FIDE.
PRAEFATIO; Quod Fides sit primum tempore, at quod Charitas sit primum fine, n. 336.
1. Quod Fides salvifica sit in Dominum Deum Salvatorem Jesum Christum: n. 337 ad 339.
* Quoniam est Deus visiblis, in quo invisibilis, n. 339.
2. Quod Fides in summa sit, quod qui bene vivit et rite credit, a Domino salvetur, n. 340 ad 342.
* Quod Primum fidei in Ipsum, sit Agnitio quod FILIUS DEI sit, n. 342.
3. Quod homo fidem accipiat, per quod adeat Dominum, Veritates ex Verbo discat, et secundum illas vivat, n. 343 ad 348.
* De Fidei Esse; de Fidei Essentia, de Fidei Statu, et de Fidei Forma, n. 344, seq.
* De Fide mere naturali, quod sit persuasio mentiens fidem, n. 345 ad 348.
4. Quod Copia Veritatum sicut in fasce cohaerentium exaltet et perficiat fidem, n. 349 ad 354.
* Quod Veritates fidei sint multiplicabiles in infinitum, n. 350.
* Quod dispositio Veritatum fidei sit in series, ita sicut in fasciculos7, n. 351.
* Quod secundum copiam et cohaerentiam Veritatum perficiatur fides, n. 352, 353.
* Quod Veritates fidei, utcunque numerosae sunt, et diversae apparent, a Domino unum faciant, n. 353.
* Quod Dominus sit Verbum, sit Deus Coeli et Terrae, Deus omnis carnis, Deus Vineae seu Ecclesiae, Deus fidei, et ipsa Lux, Veritas, et Vita aeterna, ostensum ex Verbo, n. 354.
5. Quod Fides absque Charitate non sit fides, et quod Charitas absque Fide non sit charitas, et quod utraque nisi a Domino non vivat, n. 355 ad 361.
* Quod homo sibi possit comparare fidem, n. 356.
* Quod homo sibi possit comparare Charitatem, n. 357.
* Quod etiam homo sibi comparare possit vitam fidei et Charitatis, n. 358.
* Quod tamen usque nihil fidei, et nihil charitatis, et nihil vitae utriusque, sit ab homine, sed a solo Domino, n. 359.
* Discrimen inter Fidem naturalem, et Fidem spiritualem, et quod haec sit intus in illa a Domino, n. 360, 361.
6. Quod Dominus, Charitas, et Fides, unum faciant, sicut Vita, Voluntas et Intellectus in homine; et quod si dividuntur, unumquodvis pereat, sicut unio dilapsa in pollinem, n. 362 ad 367.
* Quod Dominus cum omni Divino suo Amore, cum omni sua Divina Sapientia, ita cum omni sua Divina Vita, influat apud omnem hominem, n. 364.
* Proinde quod Dominus cum omni essentia Fidei et Charitatis apud omnem hominem influat, n. 365.
* Quod illa quae influunt a Domino, recipiantur ab homine secundum ejus statum et formam, n. 366.
* Quod autem homo, qui dividit8 Dominum, Charitatem et Fidem, non sit Forma recipiens, sed forma destruens, n. 367.
7. Quod Dominus sit Charitas et Fides in homine, et quod homo sit Charitas et fides in Domino, n. 368 ad 372.
* Quod conjunctio cum Deo sit, per quam homini salus9 et vita aeterna, n. 369.
* Quod non dabilis sit conjunctio cum Deo Patre, sed cum Domino, et per Ipsum cum Deo Patre, n. 370.
* Quod conjunctio cum Domino sit reciproca, quae est quod homo sit in Domino et Dominus in homine, n. 371.
* Quod haec reciproca conjunctio Domini et hominis fiat per Charitatem et Fidem, n. 372.
8. Quod Charitas et Fides simul sint in bonis Operibus, n. 373 ad 377.
* Quod Charitas sit bene velle, et quod bona Opera sint bene facere ex10 bene velle, n. 374.
* Quod Charitas et Fides sint modo mentales, et caducae, nisi, dum fieri potest, determinentur in actus, et in illis coexistant, n. 375, 376.
* Quod sola Charitas non producat bona Opera, minus adhuc sola Fides, sed quod Charitas et Fides simul, n. 377.
9. Quod sit Fides vera, Fides spuria, et Fides hypocritica, n. 378 ad 381.
* Quod Ecclesia Christiana ab incunabulis suis inceperit a Schismatibus et Haeresibus infestari et descindi, de quibus, n. 378.
* Quod Fides vera sit unica, et quod sit in Dominum Deum Salvatorem Jesum Christum, et quod sit apud illos, qui credunt Ipsum esse Filium Dei, Deum Coeli et Terrae, ac Unum cum Patre, n. 379.
* Quod Fides spuria sit omnis Fides, quae recedit a vera, quae est unica, et quod sit apud illos qui aliunde ascendunt, et Dominum non ut Deum, sed solummodo ut Hominem spectant, n. 380.
* Quod Fides hypocritica sit nulla fides, n. 381.
10. Quod nulla Fides sit apud malos, n. 382 ad 384.
* Quod malis nulla fides sit, quia malum est Inferni, et Fides est Coeli, n. 383.
* Quod omnibus illis in Christianismo nulla fides sit, qui reprobant Dominum et Verbum, tametsi moraliter vivunt, ac rationaliter, etiam de fide, loquuntur, docent, et scribunt, n. 384.
CAPUT VIImum: DE CHARITATE, SEU AMORE ERGA PROXIMUM: ET DE BONIS OPERIBUS.
1. Quod tres Amores universales sint, Amor Coeli, Amor Mundi, et Amor sui, n. 394, 395, 396.
* De Voluntate et Intellectu, n. 397.
* De Bono et Vero, n. 398.
* De Amore in genere, n. 399.
* De Amore sui, et de Amore11 Mundi in specie; n. 400.
* De Externo et Interno homine, n. 401.
* De mere Naturali et Sensuali homine, n. 402.
2. Quod tres illi Amores, dum rite subordinati sunt, perficiant hominem; at dum non rite subordinati sunt, pervertant et invertant illum, n. 403, 404, 405.
3. Quod omnis homo in singulari sit Proximus, qui amandus est, sed secundum quale boni ejus; n. 406 ad 411.
4. Quod Homo in plurali, qui est Societas minor et major, et quod Homo in composito ex illis, qui est Patria, sit Proximus qui amandus est, n. 412, 413, 414.
5. Quod Ecclesia sit Proximus, qui in superiori gradu amandus; et quod Regnum Domini in supremo, n. 415, 416.
6. Quod amare Proximum in se spectatum, non sit amare Personam, sed Bonum quod in Persona est, n. 417, 418, 419.
7. Quod Charitas et bona Opera sint duo distincta, sicut bene velle et bene facere, n. 420, 421.
8. Quod ipsa Charitas sit, juste et fideliter agere in Officio, Negotio, et Opere, in quo quisque est, et cum quibus in aliquo commercio est, n. 422, 423, 424.
9. Quod BENEFICIA Charitatis sint, dare pauperibus, et opitulari indigentibus, sed cum prudentia, n. 425 ad 428.
10. Quod DEBITA charitatis, quaedam Domestica, et quaedam Privata, n. 429 ad 432.
11. Quod DIVERSORIA charitatis, sint Prandia, Coenae et Consortia, n. 433, 434.
12. Quod Primum Charitatis sit amovere mala, et Secundum ejus sit facere bona, quae usui proximo sunt, n. 435 ad 438.
13. Quod homo in Excercitiis Charitatis non ponat meritum in Operibus, dum credit quod omne bonum sit a Domino, n. 439 ad 442.
14. Quod Vita moralis, dum simul est spiritualis, sit Charitas, n. 443, 444, 445.
15. Quod Amicitia amoris ligata cum homine, qualiscunque est quoad spiritum, post mortem detrimentosa sit, n. 446 ad 449.
16. Quod detur Charitas spuria, Charitas hypocritica, et Charitas mortua, n. 450 ad 453.
17. Quod Amicitia amoris inter Malos, sit intestinum Odium inter illos, n. 454, 455.
18. De conjunctione amoris in Deum, et amoris erga Proximum, n. 456, 457, 458.
CAPUT VIIIvum, DE LIBERO ARBITRIO.
1. Hodiernae Ecclesiae Praecepta et Dogmata de Libero Arbitrio, n. 463, 464, 465.
2. Quod in Horto Edenis positae sint duae Arbores, una Vitae et altera Scientiae boni et mali, significet quod homini Liberum Arbitrium in spiritualibus datum sit, n. 466 ad 469.
3. Quod homo non sit Vita, sed Receptaculum vitae a Deo, n. 470 ad 474.
4. Quod homo, quamdiu vivit in Mundo, teneatur in medio inter Coelum et Infernum, et ibi in Aequilibrio spirituali, quod est Liberum Arbitrium, n. 475 ad 478.
5. Quod ex Permissione mali, in qua cujusvis Internus homo est, evidenter pateat, quod homini Liberum arbitrium in spiritualibus sit, n. 47912 ad 482.
6. Quod absque Libero Arbitrio in spiritualibus, Verbum non foret alicujus usus, consequenter Ecclesia non aliquid, n. 483, 484, 485.
7. Quod absque Libero Arbitrio in spiritualibus, non foret aliquid hominis, per quod se vicissim conjungat Domino, et inde non Imputatio, sed mera Praedestinatio, quae detestabilis, n. 485.
* Detestabilia de Praedestinatione evulgantur, n. 486, 487, 488.
8. Quod absque Libero Arbitrio in spiritualibus, Deus foret in causa mali, et sic nulla Imputatio charitatis et fidei, n. 489 ad 492.
9. Quod omne spirituale Ecclesiae, quod in Libero intrat, et quod ex Libero recipitur, maneat; non autem quod vicissim, n. 493 ad 496.
10. Quod Voluntas et Intellectus hominis in hoc Libero Arbitrio sint; sed quod facere malum, in utroque Mundo, Spirituali et Naturali, per leges coercitum sit, quoniam alioquin Societas utrinque periret, n. 497, 498, 499.
11. Quod si hominibus non foret Liberum Arbitrium in spiritualibus, potuissent omnes in universo terrarum Orbe intra unum diem adduci ad credendum in Dominum; sed quod hoc non fieri possit, est causa, quia id, quod non ex Libero arbitrio recipitur, non maneat, n. 500, 501, 502.
* Quod Miracula hodie non fiant, quia auferunt Liberum Arbitrium in spiritualibus, et cogunt, n. 501.
CAPUT IXnum. DE POENITENTIA.
1. Quod Poenitentia sit primum Ecclesiae apud hominem, n. 510, 511.
2. Quod Contritio, de qua hodie dicitur, quod praecedat Fidem, et quam sequitur consolatio Evangelii, non sit Poenitentia, n. 512 ad 515.
3. Quod sola Confessio oralis, quod Peccator sit, non sit Poenitentia, n. 516 ad 519.
4. Quod homo nascatur ad omnis generis mala, et quod nisi removeat illa quoad partem per Poenitentiam, maneat in illis, et qui manet in illis, non potest salvari, n. 520 ad 524.
* Quid impletio Legis, n. 523, 524.
5. Quod cognitio peccati, et exploratio alicujus apud se, poenitentiam inchoet, n. 525, 526, 527.
6. Quod actualis Poenitentia sit explorare se, cognoscere et agnoscere sua peccata, supplicare ad Dominum, et Novam vitam inchoare, n. 528 ad 531.
7. Quod vera Poenitentia sit non modo explorare acta vitae suae, sed etiam intentiones voluntatis suae, n. 532, 533, 534.
8. Quod etiam Poenitentiam agant illi, qui non explorant se, sed usque a malis, quia peccata sunt, desistunt: et quod haec Poenitentia fiat ab illis, qui Charitatis Opera ex religione faciunt, n. 535, 536, 537.
9. Quod Confessio coram Domino Deo Salvatore oporteat fieri, et tunc supplicatio de ope et potentia resistendi malis,13 n. 538, 539, 560.
10. Quod actualis Poenitentia facilis sit apud illos, qui aliquoties illam egerunt, sed refractaria illis, qui non egerunt, n. 561, 562, 563.
11. Quod qui Poenitentiam nunquam egit, aut se introspexit et scrutatus est, tandem non sciat quid malum damnabile et quid bonum salutare, n. 564, 565, 566.
CAPUT Xmum. DE REFORMATIONE ET REGENERATIONE.
1. Quod homo nisi denuo regeneratur, et sicut e novo creatur, non possit ingredi Regnum Dei, n. 572 ad 575.
2. Quod Nova Generatio seu Creatio fiat a solo Domino per Charitatem et Fidem, ut duo Media, cooperante homine, n. 576, 577, 578.
3. Quod omnes, quia omnes redempti sunt, regenerari possint, quisque secundum suum statum, n. 579 ad 582.
4. Quod Regeneratio14 fiat ad instar sicut homo concipitur, gestatur in utero, nascitur, et educatur, n. 583 ad 586.
5. Quod Primus actus novae generationis dicatur Reformatio, qui est Intellectus, et quod Secundus actus dicatur Regeneratio, qui est Voluntatis et inde Intellectus, n. 587 ad 590.15
6. Quod Internus homo primum reformandus sit, et per hunc Externus, et quod homo sic regeneretur, n. 591 ad 595.
7. Quod dum hoc sit, pugna inter Internum et Externum hominem oriatur, et tunc qui vincit, dominatur super alterum, n. 596 ad 600.
8. Quod Homini regenerato sit nova Voluntas et novus Intellectus, n. 601 ad 606.
9. Quod Homo regeneratus sit in communione cum Angelis Coeli, et non regeneratus in communione cum spiritubus Inferni, n. 607 ad 610.
10. Quod quantum homo regeneratur, tantum removeantur peccata, et quod remotio illa sit Remissio peccatorum, n. 611 ad 614.
11. Quod Regeneratio non dabilis sit absque Libero Arbitrio in Spiritualibus, n. 615, 616, 617.
12. Quod Regeneratio non dabilis sit absque Veris, per quae formatur Fides, et cum quibus se conjungit Charitas, n. 618, 619, 620.
* Aliqua de Sexu masculino et foeminino in Regno vegetabili, n. 585.
CAPUT XImum. DE IMPUTATIONE.
1. Quod Fides hodiernae Ecclesiae, quae perhibetur sola justificare, et Imputatio, unum faciant, n. 626, 627.
2. Quod Imputatio, quae est hodiernae Fidei, sit duplex, una Meriti Christi, et altera Salutis inde, n. 628 ad 631.
3. Quod Fides, quae est imputativa meriti et justitiae Christi Redemptoris, primum exorta sit a Decretis Synodi Nicenae de tribus Personis Divinis ab aeterno, quae Fides tempore illo ad praesens a toto Christiano Orbe recepta est, n. 632 ad 635.
4. Quod Fides imputativa meriti Christi non fuerit nota in Ecclesia Apostolica, quae praecessit; et nullibi intellecta in Verbo, n. 636 ad 639.
5. Quod Imputatio meriti et justitiae Christi sit impossibilis, n. 640, 641, 641.
6. Quod sit Imputatio, sed boni et mali, n. 643 ad 646.
7. Quod Fides et Imputatio Novae Ecclesiae nequaquam possint una esse cum Fide et Imputatione prioris Ecclesiae; et quod si una sunt, fiat collisio et conflictio talis, ut pereat omne Ecclesiae apud hominem, n. 647, 648, 649.
8. Quod Dominus omni homini imputet bonum, et quod Infernum omni homini imputet malum, n. 650 ad 653.
9. Quod Fides, cum quo se conjungit, faciat sententiam, si Fides vera se conjungit cum bono, fit sententia pro Vita aeterna, at si Fides se conjungit cum malo, fit sententia pro Morte aeterna, n. 654 ad 657.
10. Quod nulli imputetur Cogitatio, sed Voluntas, n. 658, 659, 660.
CAPUT XIImum. DE BAPTISMO.
1. Quod absque cognitione de Sensu spirituali Verbi, nemo possit scire, quid Duo Sacramenta, Baptismus et Sancta Coena, involvunt et efficiunt, n. 667, 668, 669.
2. Quod per Lavationem, quae vocatur Baptismus, intelligatur Lavatio spiritualis, quae est Purificatio a malis, et sic Regeneratio, n. 670 ad 673.
3. Quod loco Circumcisionis institutus sit Baptismus, quia per Circumcisionem praeputii repraesentata est circumcisio cordis, propter finem, ut Ecclesia Interna succederet Ecclesiae Externae, quae in omnibus et singulis figurabat Ecclesiam Internam, n. 674, 675, 676.
4. Quod Primus usus Baptismi sit Introductio in Ecclesiam Christianam; et simul tunc Insertio inter Christianos in Mundo spirituali, n. 677 ad 680.
5. Quod Secundus usus sit, ut Christianus cognoscat et agnoscat Dominum Jesum Christum Redemptorem et Salvatorem, et sequatur Ipsum, n. 681, 682, 683.
6. Quod Tertius usus Baptismi, qui est finalis, sit, ut homo regeneretur, n. 684 ad 687.
7. Quod per Baptisma Johannis praeparata sit via, ut Jehovah Deus in Mundum posset descendere, et Redemptionem peragere, n. 688 [ad 691].
CAPUT XIIItium. DE SANCTA COENA.
1. Quod absque notitia de Correspondentiis naturalium cum spiritualibus, nemo scire possit Usus fructus Sanctae Coenae, n. 698 ad 701.
2. Quod ex notis Correspondentiis sciatur, quid per Carnem et Sanguinem Domini intelligitur, et quod simile per Panem et Vinum; videlicet, quod per Carnem Domini et per Panem intelligatur Divinum Bonum Amoris Ipsius, et quoque omne bonum Charitatis ; et quod per Sanguinem Domini et per Vinum, intelligatur Divinum Verum Sapientiae Ipsius, et quoque omne verum Fidei; et per Manducationem appropriatio, n. 702 ad 710.
* Ostensum ex Verbo, quid intelligitur per Carnem, n. 704, 705.
* quid per Sanguinem, n. 706.
* quid per Panem, n. 707.
* quid per Vinum, n. 708.
3. Quod ex his intellectis comprehendi possit, quod Sancta Coena universaliter et singulariter contineat omnia Ecclesiae et omnia Coeli, n. 711 ad 715.
4. Quod in Sancta Coena sit totus Dominus, et tota Ipsius Redemptio, n. 716, 717, 718.
5. Quod Dominus praesens sit, et aperiat Coelum illis, qui ad Sanctam Coenam digne accedunt; et quod etiam praesens sit apud illos qui indigne, sed quod his no aperiat Coelum: consequenter quod sicut Baptismus est Introductio in Ecclesiam, ita Sancta Coena sit Introductio in Coelum, n. 719, 720, 721.
6. Quod illi ad Sanctam Coenam digne accedant, qui in Fide in Dominum et in Charitate erga proximum sunt, ita qui Regenerati sunt, n. 722 ad 724.
7. Quod illi, qui ad Sanctam Coenam digne accedunt, sint in Domino et Dominus in illis; proinde quod per Sanctam Coenam fiat conjunctio cum Domino, n. 725, 726, 727.
8. Quod Sancta Coena sit illis, qui digne accedunt, sicut obsignatio et sigillum, quod filii Dei sint, n. 728, 729, 730.
CAPUT XIVtum. DE CONSUMMATIONE SAECULI. DE ADVENTU DOMINI. ET16 DE NOVA ECCLESIA.
1. Quod Consummatio Saeculi, sit Ultimum tempus seu finis Ecclesiae, n. 753 ad 756.
2. Quod hodie sit Ultimum tempus Ecclesiae, quod a Domino apud Evangelistas, et in Apocalypsi, praedictum et descriptum est, n. 757, 758, 759.
3. Quod ultimum hoc tempus Ecclesiae Christianae, sit ipsa Nox, in quam desierunt Ecclesiae priores, n. 760 ad 763.
4. Quod post hanc Noctem sequatur Mane; et quod Adventus Domini sit illud; n. 764 ad 767.
5. Quod Adventus Domini, non sit Adventus Ipsius ad delendum Coelum aspectabile et Terram habitabilem, et ad creandum novum Coelum et novam Terram, sicut hactenus multi ex non intellecto Sensu spirituali Verbi opinati sunt, n. 768 ad 771.
6. Quod hic Adventus Domini, qui est Secundus, existat propter causam, ut separentur mali a bonis, ac ut salventur illi, qui crediderunt et credunt in Ipsum, ac ut ab his formetur Novum Coelum Angelicum et Nova Ecclesia in Terris: et quod absque eo non posset ulla caro conservari, Matth. XXIV:22; n. 772 ad 775.
7. Quod Secundus hic Adventus Domini non sit in Persona, sed quod sit in Verbo, quod est ab Ipso et sic Ipse, n. 776, 777, 778.
8. Quod Secundus hic Adventus Domini fiat per hominem, coram quo Dominus in Persona Se manifestavit, et quem implevit suo spiritu ad docendum Novae Ecclesiae Doctrinas per Verbum ab Ipso, n. 779, 780.
9. Quod hoc per Novum Coelum et Novam Hierosolymam in Apocalypsi Cap. XXI, intelligatur, n. 781 ad 785.
10. Quod Nova haec Ecclesia sit Corona omnium Ecclesiarum, quae huc usque in Terrarum Orbe fuerunt, n. 786 ad 791.
ADDITAMENTUM.
1. De MUNDO SPIRITUALI, qualis ille, n. 792 ad 795.
2. De LUTHERO in Mundo spirituali, n. 796.
3. De MELANCTONE in Mundo spirituali, n. 797.
4. De CALVINO in Mundo spirituali, n. 798, 799.
5. De HOLLANDIS in Mundo spirituali, n. 800 ad 805.
6. De ANGLIS in Mundo spirituali, n. 806 ad 812.
7. De GERMANIS in Mundo spirituali, n. 813 ad 816.
8. De PONTIFICIIS in Mundo spirituali, n. 817 ad 821.
9. De SANCTIS PONTIFICIORUM in Mundo spirituali, n. 822 ad 827.
10. De MAHUMEDANIS in Mundo spirituali, n. 828 ad 834.
11. De AFRICANIS in Mundo spirituali: et quoque aliquid de GENTIBUS, n. 835 ad 840.
12. De JUDAEIS in Mundo spirituali, n. 841 ad 845.
1 Sic n. 18
2 Prima editio: 43. 44. 46.
3 Sic n. 179
4 Prima editio: Apocalysi
5 Sic n. 229
6 Sic prima editio
7 Prima editio: sasciculos
8 Prima editio: devidit
9 Prima editio: saius
10 Facere ex ubi in prima editione facere,
11 Prima editio: Amorc
12 Prima editio: 478
13 Prima editio: malis.
14 Prima editio: Regeratio
15 Prima editio: 590 (absque interpuntione)
16 Prima editio: FT
* * * * * *
* * * * * *
* * * * *
* * * * * *
* * * * *
? ? ? ? ?
* * * * *
* * * * *
* * * * *
1 Prima editio: illi Coelo
2 Prima editio: porte
3 Cf. AR 566:1. Prima editio: nemo (absque italicis)
4 Sic AR 566:1
5 Prima editio: Vespertitiones
6 Sic AR 566:3
7 Prima editio: voeantur
8 Prima editio: Vespertitiones
9 Cf. AR 566:4. Prima editio: a
10 Cf. AR 566:4. Prima editio: fit
11 Prima editio: superrinducta
12 Prima editio: nune
13 Prima editio: vespertitiones
14 Prima editio: perieulum
15 Prima editio: falsisicavi
16 Sic AR 566:7: ingenerantur actui Fidei ubi in prima editione ingenerantur Fidei
17 Prima editio: excercenda
* * * * *
257. Quod plura in Sensu literae Verbi sint Apparentiae veri, in quibus vera genuina latent, et quod non damnosum sit secundum apparentias veri simpliciter cogitare, et quoque loqui, sed quod damnosum sit illas confirmare, quoniam per confirmationem destruitur Divinum Verum quod intus latet, illustrari etiam potest per Exemplum in natura, quod adfertur, quia Naturale clarius illustrat et docet, quam Spirituale. Coram oculis apparet, sicut quod Sol quovis die circum Tellurem feratur, et quoque semel quotannis; inde dicitur, quod Sol oriatur et occidat, quod faciat mane, meridiem, vesperam, et noctem, et quoque tempora veris, aestatis, autumni, et hyemis, et sic dies et annos; cum tamen Sol immotus stat, est enim Oceanus igneus, et Tellus circumvolvitur quotidie, et circumfertur quotannis: homo, qui ex simplicitate et ex ignorantia cogitat, quod Sol circumferatur, non destruit veritatem naturalem, quae est, quod Tellus rotetur circum axem, et quotannis feratur secundum Ecclipticam: at qui confirmat apparentem Solis motum, per ratiocinia ex naturali homine, et plus qui per Verbum quia ibi dicitur quod Sol oriatur et occidat, ille infirmat veritatem, et destruit1 illam; et postea vix potest videre illam, tametsi ad oculum ostenderetur, quod universum Coelum astriferum similiter quotidie et quotannis ad apparentiam circumferatur, et tamen ne quidem una Stella e loco suo fixo ab altera removeatur. Quod Sol moveatur, est apparens verum, at quod non moveatur, est genuinum verum; attamen quisque loquitur secundum apparens verum, dicendo quod Sol oriatur et occidat, et hoc licet, quia non potest aliter, sed cogitare secundum illud ex confirmatione, hoc intellectum rationalem hebetat et opacat. 1 Prima editio: distruit
* * * * *
* * * * *
380. 1] II. QUOD FIDES SPURIA SIT OMNIS FIDES, QUAE RECEDIT A VERA QUAE EST UNICA, ET QUOD SIT APUD ILLOS, QUI ALIUNDE ASCENDUNT, ET DOMINUM NON UT DEUM SED SOLUMMODO UT HOMINEM SPECTANT. Quod Fides spuria sit omnis fides, quae a vera quae est unica, recedit, ex se patet, nam dum unica est verum, sequitur quod id quod recedit, non sit verum; omne bonum et verum Ecclesiae propagantur a Conjugio Domini et Ecclesiae, ita omne id quod essentialiter est charitas, et essentialiter fides, est ex illo conjugio, at vero quicquid duarum illarum non ex illo est, non est ex toro legitimo, sed illegitimo, ita vel ex toro seu conjugio polygamico, vel ex adulterio; ex polygamico est omnis fides, quae agnoscit Dominum, et adoptat falsa haeresium; et fides ex adulterio est, qui agnoscit tres Dominos unius Ecclesiae, est enim vel sicut foemina meretrix, aut sicut mulier nupta1 uni viro, et locat noctes duobus aliis, et dum cubat cum illis, vocat quemlibet suum virum; inde est, quod fides illarum dicantur spuriae; hos Dominus multis in locis vocat adulteros, et quoque hos intelligit per fures et latrones apud Johannem, Amen dico vobis, qui non ingreditur per Januam in Ovile, SED ASCENDIT ALIUNDE, is est fur et latro: Ego sum Janua, per Me si quis introiverit, salvabitur, Cap. X:1,9; ingredi in Ovile est in Ecclesiam, et quoque est ingredi in Coelum; quod etiam sit in Coelum, est quia unum faciunt, et non aliud2 facit Coelum quam Ecclesia ibi; quapropter quemadmodum Dominus est Sponsus et Maritus Ecclesiae, ita quoque est Sponsus et Maritus Coeli. 2] Explorari et cognosci potest, num Fides sit proles legitima, vel num proles spuria, ex tribus illius indiciis, de quibus supra, quae sunt, Agnitio Domini pro Filio Dei, agnitio Ipsius pro Deo Coeli et Terrae, et agnitio quod unus sit cum Patre, quantum itaque Fides aliqua recedit ab his essentialibus suis, tantum est spuria. Fides spuria et simul adultera3 est apud illos, qui Dominum non ut Deum, sed solummodo ut hominem spectant: Quod ita sit, manifeste patet a binis nefandis Haeresibus, ARIANA et SOCINIANA, quae in Ecclesia Christiana anathematizatae et ex illa excommunicatae sunt, et hoc ideo quia Divinitatem Domini negant, et aliunde ascendunt: sed vereor, quod abominationes illae in communi spiritu hominum Ecclesiae hodie lateant occultatae. Hoc mirabile est, quod quo quis credit se eruditione et judicio praestantiorem aliis, eo pronius arripiat et appropriet sibi ideas de Domino, quod sit Homo et non Deus, et quod quia est Homo non possit esse Deus, et qui illas ideas sibi appropriat, is in sodalitium Arianorum et Socinianorum, qui in Mundo spirituali in Inferno sunt, se infert. 3] Quod communis spiritus hominem Ecclesiae hodie talis sit, est causa, quia apud unumquemvis hominem est spiritus consocius, nam homo absque eo non potest analytice, rationaliter et spiritualiter cogitare, ita non esset homo sed brutum; et quisque homo adsciscit sibi spiritum similem suae voluntatis affectioni et inde intellectus perceptioni; ille qui inducit se in affectiones bonas per veritates ex Verbo et per vitam secundum illas, huic adjungitur Angelus e Coelo, at qui se inducit in affectiones malas per confirmationes falsitatum et per vitam malam, huic se adjungit Spiritus ex Inferno, quo adjuncto, homo plus et plus init sicut fraternitatem cum Satanis, et tunc plus et plus se confirmat in falsis contra vera in Verbo, et in abominatione Ariana et Sociniana contra Dominum; causa est, quia omnes Satanae non sustinent audire aliquod verum ex Verbo, nec nominari Jesum; quae si audiunt, fiunt sicut furiae, discurrunt et blasphemant; et tunc si lux e Coelo influit, praecipites se conjiciunt in cavernas, et in caliginem suam, in qua illis est lux sicut est Noctuis in tenebris, et qualis Felibus in cellis dum insectantur mures: tales fiunt omnes post mortem qui Divinitatem Domini et Sanctitatem Verbi corde et fide negant: Internus illorum homo talis est, utcunque Externus agit Mimum, et mentitur Christianum; quod ita sit, scio, quia vidi et audivi. 4] Omnes qui Dominum ut Redemptorem et Salvatorem honorant solum ore et labiis, at corde et spiritu Ipsum ut merum hominem aspiciunt, illi dum illa loquuntur et docent, bucca illorum est sicut uter mellis, at cor sicut uter fellis; verba eorum sunt sicut panes saccharini, at cogitationes sicut4 mulsa ex aconitis; et sunt sicut volvuli placentarum, in quibus sunt acontiae; si sunt sacerdotes, sunt sicut piratae in mari, qui appendunt vexillum regni pacis, at dum propinqua Navis ad illos ut amicos appellit, vexillum piraticum loco prioris attollunt, et navem cum populo ejus abducunt in captivitatem; illi etiam sunt sicut Serpentes arboris scientiae boni et mali, qui accedunt sicut Angeli lucis, tenentes in manu poma inde picta coloribus fulvis, sicut desumta ex Arbore vitae, ac porrigunt et dicunt, scit Deus quo die comederitis ex illis, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus, scientes bonum et malum, Gen. III:5, et cum comederunt, sequuntur Serpentem in Orcum5, et cohabitant; circum Orcum illum sunt Satanae, qui ex pomis Arii et Socini comederunt: Intelliguntur etiam per illum, qui non indutus veste nuptiarum intravit, qui conjectus est in tenebras exteriores, Matth. XXII:11,12,13; vestis nuptiarum est Fides in Dominum ut Filium Dei, Deum Coeli et Terrae, ac unum cum Patre. Illi qui Dominum solum ore et labiis honorant, at corde et spiritu Ipsum ut merum hominem aspiciunt, si aperiunt sua cogitata et persuadent aliis, sunt Spirituales homicidae, ac pessimi illorum spirituales anthropophagi, vita enim homini est ex amore et fide in Dominum, at si removetur hoc essentiale fidei et amoris, quod Dominus sit Deus Homo et Homo Deus, fit vita ejus mors; sic itaque occiditur homo, ac devoratur sicut agnus a lupo.
1 Sic Errores Typographici
2 Prima editio: aliad
3 Prima editio: adultem
4 Prima editio: ficut
5 Prima editio: Oreum
381. 1] III. QUOD FIDES HYPOCRITICA SIT NULLA FIDES. Homo fit hypocrita1, dum multum cogitat de se, et se praefert aliis, ita enim cogitationes et affectiones mentis suae determinat et infundit in corpus suum, et cum hujus sensibus illas conjungit; inde fit homo naturalis, sensualis et corporeus, et tunc Mens ejus non potest extrahi a carne, cum qua cohaeret, et elevari ad Deum, et videre aliquid Dei in luce Coeli, hoc est, non aliquid spirituale; et quia est carneus homo, spiritualia quae intrant, quod fit per auditum in intellectum, non aliter apparent ei quam larvae, et quam flocci in aere, imo sicut muscae circum caput currentis et sudantis equi, quapropter corde subsannat illa; nam quod Naturalis homo spectet illa quae Spiritus sunt, seu spiritualia, ut deliria, notum est. 2] Hypocrita inter naturales homines est2 infime naturalis, est enim sensualis, nam Mens ejus arcte ligata est cum sensibus corporis ejus, et inde non aliud amat videre, quam quod Sensus ejus suggerunt, et Sensus quia in natura sunt, adigunt Mentem cogitare de omni re ex Natura, ita quoque de omnibus fidei. Si Hypocrita ille fit Concionator, retinet in memoria talia quae dicta sunt de fide in puerili et adolescente aetate; sed quia intus in illis nihil spirituale est, sed mere naturale, dum profert illa coram Caetu, non sunt nisi quam voces inanimatae; quod sonent sicut animatae, est hoc ex jucundis amoris sui et Mundi, ex quibus secundum facundiam clangunt, ac aures, vix aliter quam solent harmoniae cantus, mulcent. 3] Hypocrita concionator post sermonem cum domum redit, ad omnia quae de fide, et quae ex Verbo coram Caetu protulit, ridet, et forte secum dicit, projeci rete in lacum, et captavi rhombos et conchas, nam ut tales apparent in phantasia ejus omnes qui in vera fide sunt. Est hypocrita sicut sculptile, cui duplex caput, unum intra alterum; caput internum cohaeret cum trunco seu corpore, externum quod est rotatile circum internum, est anterius pictum coloribus germanis sicut facies humana, non absimile capitibus ligneis expositis ad tabernas artificum qui capillamenta concinnant. Est sicut Navicula, quam nauta per applicationem3 veli cum vento et contra ventum ad lubitum potest dirigere; faventia ejus pro omni, qui carnis et sensuum ejus jucundis indulget, talis velificatio4 est. 4] Ministri, qui hypocritae sunt, perfecti comoedi, mimi, et histriones sunt, qui agere possunt personas Regum, Ducum, Primatum, Episcoporum, et mox dum exuunt vestes theatrales, intrant lupanaria et cum scortis cohabitant. Sunt quoque sicut Januae pendentes a rotundo cardine, qui verti possunt cis et retro; talis est Mens illorum, haec enim potest aperiri a parte inferni, et a parte coeli, et cum aperta est versus unum latus, occlusa est versus alterum; nam, quod mirabile est, tempore quo ministrant sancta, et docent vera ex Verbo, non sciunt aliter quam quod credant illa, est enim tunc janua a parte inferni occlusa; at mox ut domum redeunt, non credunt hilum, est enim tunc janua a parte coeli occlusa. 5] Apud summe hypocritas est inimicitia intestina contra vere spirituales5 homines, est enim qualis est Satanarum contra Angelos Coeli; quod ita sit, ab illis non sentitur tempore quo vivunt in Mundo, sed se manifestat post mortem, quando externum illorum, per quod mentiti sunt spiritualem hominem, ablatum est, quoniam est Internus illorum homo, qui talis Satanas est. Sed dicam, qualiter spirituales hypocritae, qui sunt qui in indumentis ovium incedunt, et intrinsecus sunt lupi rapaces, Matth. VII:15, apparent coram Angelis Coeli; apparent sicut harioli ambulantes super palmis manuum, orantes, qui ore ex corde clamant ad daemones, et osculantur illos, sed complodunt calceos in aere, et sic sonant ad Deum; at cum stant super pedibus, apparent quoad oculos sicut pardi, quoad gressus sicut lupi, quoad os sicut vulpes, quoad dentes sicut crocodili, et quoad fidem sicut vultures.
1 Prima editio: hypocrica
2 Prima editio: cst
3 Prima editio: applicaoionem
4 Prima editio: velificatto
5 Prima editio: spirttuales
* * * * *
* * * * *
* * * * *
* * * * *
* * * * *
621. 1] His adjicientur haec MEMORABILIA. PRIMUM; Vidi Caetum Spirituum, omnes super genubus, orantes ad Deum, ut mitteret ad se Angelos, cum quibus loquantur ore ad os, et quibus aperiant cordis sui cogitata; et cum surrexerunt, visi sunt tres Angeli in byssino stantes in conspectu illorum, et dixerunt, audivit Dominus Jesus Christus preces vestras, et ideo nos misit ad vos; aperite nobis cordis vestri cogitata, 2] et responderunt; dixerunt nobis Sacerdotes, quod in rebus Theologicis non valeat Intellectus sed Fides, et quod Fides Intellectualis in illis non conducat, quia haec trahit et sapit ex homine et non a Deo. Nos sumus Angli, et audivimus plura ex Sacro nostro Ministerio, quae credidimus, sed cum loquuti sumus cum aliis, qui etiam se vocabant Reformatos, et cum aliis qui se vocabant Romano-Catholicos, et porro cum Sectariis, apparebant omnes docti, et tamen in rebus multis non unus consensit cum altero, et usque omnes dixerunt,1 CREDITE NOBIS, et aliqui, SUMUS MINISTRI DEI, ET SCIMUS: at quia novimus, quod Divinae Veritates, quae vocantur fidei et sunt Ecclesiae, non sint alicui ex Solo natali, nec ex haereditario, sed e Coelo a Deo; et quia illae monstrant viam ad Coelum, ac intrant vitam una cum bono charitatis, et sic ducunt ad vitam aeternam, anxii facti sumus, et super genubus oravimus ad Deum. 3] Tunc responderunt Angeli, legite Verbum, et credite in Dominum, et videbitis Veritates, quae fidei et vitae vestrae erunt; omnes in Christiano Orbe ex Verbo ut ex unico Fonte hauriunt sua Doctrinalia; at duo ex Caetu dixerunt, legimus sed non intelleximus; et responderunt Angeli, non adivistis Dominum, qui est Verbum, et quoque prius confirmavistis vos in falsis: et porro dixerunt Angeli, quid fides absque luce, et quid cogitare absque intelligere; hoc non est Humanum; corvi et picae etiam possunt discere loqui absque intellectu; possumus vobis asseverare, quod unusquisque homo, cujus anima desiderat, possit videre veritates Verbi in luce; non datur animal, quod non scit suae vitae cibum, dum videt illum, et homo est Animal rationale et spirituale; hic videt suae vitae, non ita corporis, sed animae cibum, qui est verum fidei, si esurit illum, et petit illum a Domino; 4] quicquid etiam non recipitur intellectu, hoc nec inhaeret memoriae quoad rem, sed solum quoad voces; quare cum despeximus e Coelo in Mundum, non vidimus quicquam, sed modo audivimus sonos, plerosque disharmonicos: sed enumerabimus aliqua, quae Docti e Clero removerunt ab intellectu, non scientes quod binae viae ad Intellectum sint, una e Mundo et altera e Coelo, et quod Dominus subducat intellectum e Mundo, dum illustrat illum; at si Intellectus clauditur ex Religione, clauditur ei via e Coelo, et tunc homo non plus videt in Verbo quam caecus; vidimus plures tales cecidisse in foveas, e quibus non surrexerunt. 5] Sint Exempla illustrationi, annon intelligere potestis quid Charitas et quid Fides, quod Charitas sit bene cum proximo agere, et quod Fides sit recte de Deo, et de essentialibus Ecclesiae cogitare, et inde quod qui bene agit et recte cogitat, hoc est, qui bene vivit et recte credit, salvetur; ad haec dixerunt quod intelligant. 6] Porro dixerunt Angeli, quod Poenitentia a peccatis agenda sit, ut homo salvetur, et quod nisi homo poenitentiam agit, maneat in peccatis, in quae natus est, et quod poenitentiam agere sit non velle mala quia sunt contra Deum, ac semel aut bis in anno scrutari se, videre sua mala, confiteri illa coram Domino, implorare opem, desistere ab illis, et vitam novam inire, et quantum hoc facit, et credit in Dominum, tantum peccata remittantur; tunc dixerunt e Caetu, haec intelligimus, et sic etiam quid Remissio peccatorum. 7] Et tunc rogaverunt Angelos ut informarent illos amplius, et quidem nunc de Deo, de Imortalitate animae, de Regeneratione, et de Baptismo; Angeli ad haec respondebant, non dicemus quicquam nisi quod intelligitis, alioquin cadit sermo noster, sicut pluvia in arenam, et in semina ibi, quae utcunque e Coelo irrigata, usque emarcescunt et pereunt. Et dixerunt de Deo; omnes qui in Coelum veniunt, ibi sortiuntur locum, et inde aeternum gaudium, secundum ideam Dei, quia haec idea universaliter regnat in omnibus Cultus; idea de Deo ut Spiritu, dum spiritus creditur sicut aether aut ventus, est idea inanis; at idea de Deo ut Homine, est idea justa; Deus enim est Divinus Amor et Divina Sapientia, cum omni quali eorum, et horum Subjectum est Homo, et non aether aut ventus; idea Dei in Coelo est idea Domini Salvatoris; Ipse est Deus Coeli et Terrae, ut ipse docuit; sit vestra idea Dei similis nostrae, et consociabimur; cum haec dixerunt, exsplenduerunt facies illorum. 8] De IMORTALITATE ANIMAE dixerunt; homo vivit in aeternum, quia potest conjungi Deo per amorem et fidem; hoc potest unusquisque; quod hoc Posse faciat imortalitatem animae, potestis intelligere, si aliquantum altius de eo cogitatis. 9] De REGENERATIONE; quis non videt, quod sit cuivis homini liberum cogitare de Deo, et non cogitare de Illo, modo instructus est, quod Deus sit; ita liberum cuivis est in spiritualibus aeque ut in civilibus et naturalibus; Dominus hoc dat continue omnibus, quare reus fit si non cogitat; homo est homo ex posse hoc, at bestia est bestia ex non posse hoc; quare homo se potest reformare et regenerare sicut a se, modo corde agnoscat, quod sit a Domino; omnis qui poenitentiam agit, et credit in Dominum, reformatur et regeneratur, utrumque faciet homo sicut a se, sed SICUT A SE est a Domino. Verum est, quod homo ex se ad id non quicquam possit conferre, ne hilum, attamen non creati estis statuae, sed creati estis Homines, ut faciatis id a Domino sicut a vobis; hoc unicum reciprocum2 amoris et fidei est, quod Dominus omnino vult ut fiat Ipsi ab homine; verbo, facite a vobis, et credite quod a Domino, sic facitis sicut a vobis: 10] at tunc quaesiverunt, num facere sicut a se, sit3 inditum homini a creatione; respondit Angelus, non inditum est, quia facere a se est Solius Dei, sed datur continue, hoc est adjungitur continue, et tunc quantum homo facit bonum et credit verum sicut a se, est Angelus Coeli, at quantum facit malum et inde credit falsum, quod etiam est sicut a se, tantum est Spiritus Inferni; quod hoc etiam sit sicut a se, miramini, sed usque videtis hoc, dum oratis ut a diabolo custodiamini ne vos seducat, ne intret in vos sicut in Judam, impleat vos omni iniquitate, ac destruat et animam et corpus; sed omnis reus fit, qui credit quod faciat a se, sive sit bonum sive sit malum, sed non reus fit qui credit quod faciat sicut a se; nam si credit quod bonum sit a se, vindicat sibi id quod Dei est; et si credit quod malum sit a se, attribuit sibi id quod diaboli est. 11] DE BAPTISMO dixerunt, quod sit Lavatio spiritualis, quae est Reformatio et Regeneratio, et quod Infans reformetur et regeneretur, dum adultus factus facit illa, quae Patrini pro illo spoponderunt, quae sunt duo, Poenitentia et Fides in Deum; nam PRIMUM spondent, ut abdicet diabolum et omnia ejus opera; SECUNDUM, ut credat in Deum; omnes Infantes in Coelo in illa duo initiantur, sed his diabolus est infernum, ac Deus est Dominus: praeterea Baptismus est signum coram Angelis, quod homo sit ab Ecclesia: his auditis dixerunt e Caetu, haec intelligimus. 12] Sed tunc audita est vox a latere, clamans, non intelligimus, et alia vox, non volumus intelligere; et inquisitum a quibus illae voces, et compertum quod ab illis, qui apud se confirmaverunt falsa fidei, et qui voluerunt credi ut oracula, et sic adorari; dixerunt Angeli, ne miremini; tales sunt hodie permulti; apparent nobis e Coelo sicut Sculptilia tali arte facta, ut possint movere labia, ac sonare sicut organa, et non sciunt, num halitus, ex quo sonant, ex Inferno sit, vel num e Coelo, quia non sciunt num falsum sit, vel num verum; ratiocinantur et ratiocinantur, tum confirmant et confirmant, nec vident quicquam num ita sit: sed sciatis quod Ingenium humanum possit confirmare quicquid vult, usque ut appareat sicut ita sit, quare hoc possunt haeretici, hoc impii, imo athei quod Deus non sit sed Natura sola. 13] Post hac Caetus ille ex Anglis accensus desiderio sapiendi, dixit ad Angelos, loquuntur tam varia de SACRA COENA; dicite nobis quid Veritas; responderunt Angeli, Veritas est, quod homo, qui spectat ad Dominum, et poenitentiam agit, per sanctissimum illud conjungatur Domino, ac introducatur in Coelum; sed dixerunt e Caetu, hoc mysterium est, et responderunt Angeli, est mysterium, sed usque tale, ut possit intelligi; Panis et Vinum hoc non faciunt; non aliquid sanctum est ab illis, sed correspondent sibi mutuo Panis Materialis et Panis spiritualis, ac Vinum materiale et Vinum spirituale, et Panis spiritualis est Sanctum amoris, et Vinum spirituale est Sanctum fidei, utrumque a Domino, et utrumque Dominus, inde conjunctio Domini cum homine, et hominis cum Domino, non cum pane et vino, sed cum amore et fide hominis qui poenitentiam egerat, et conjunctio cum Domino est quoque introductio in Coelum; et postquam Angeli docuerunt illos aliquid de Correspondentia, dixerunt e Caetu, nunc primum etiam hoc possumus intelligere; et cum hoc dixerunt, ecce flammeum e Coelo cum luce descendens consociavit illos cum Angelis, et amaverunt se mutuo.
1 Prima editio: dixerunt.
2 Prima editio: reciproeum
3 Sic AR 224. Prima editio: fit
624. 1] QUARTUM MEMORABILE. In media nocte experrectus e somno, vidi in aliqua altitudine versus Orientem Angelum tenentem in manu dextra Chartam, quae ex Sole apparuit in illustri candore, in cujus medio erat Scriptura ex literis aureis, et vidi scriptum CONJUGIUM BONI ET VERI; ex Scriptura emicuit splendor, qui abivit in latum circulum circum Chartam, circulus ille seu ambitus apparuit inde sicut apparet aurora verno tempore. Post haec vidi Angelum cum Charta in manu descendentem, et sicut descendit, apparuit Charta minus et minus lucida, et Scriptura illa, qua erat CONJUGIUM BONI ET VERI, conversa a colore aureo in argenteum, et deinde in cupreum, postea in ferreum, et demum in ferruginosum et aeruginosum; ac ultimo visus est Angelus intrare in Nimbum obscurum, et trans Nimbum super Terram, et ibi Charta illa, tametsi in manu Angeli adhuc tenebatur, non visa est; fuit hoc in Mundo spirituum, in quem omnes homines post obitum primo conveniunt; 2] et tunc Angelus loquutus est ad me, dicens, quaere illos, qui huc veniunt, num videant me, vel aliquid in manu mea; venit multitudo, caetus ab oriente, caetus a meridie, caetus ab occidente, caetus a septentrione, et quaesivi advenientes ex Oriente et Meridie, qui erant qui in Mundo studuerunt eruditioni, num videant hic apud me aliquem, aut aliquid in manu ejus; dixerunt omnes, quod prorsus nihil; quaesivi dein illos qui advenerunt ex Occidente et Septentrione, qui erant qui in verba eruditorum in Mundo crediderant; hi dixerunt, quod nec aliquid: attamen ultimi ex his, qui in Mundo fuerant in simplici fide ex charitate, seu in aliquo vero ex bono, postquam abiverunt priores, dixerunt, quod videant Virum cum Charta, Virum in habitu decoro, et Chartam super qua literae exaratae, et cum admoverunt oculos, dicebant quod legerent CONJUGIUM BONI ET VERI; 3] et hi alloquebantur Angelum, rogantes ut diceret, quid hoc; et dixit, quod omnia quae in Universo Coelo sunt, et omnia quae in Universo Mundo, a creatione non sint nisi quam Conjugium boni et veri; quoniam omnia et singula, tam quae vivunt et animant, quam quae non vivunt et [non]1 animant, ex Conjugio boni et veri, et in illud creata sunt; non datur quicquam creatum in solum Verum, nec quicquam in solum Bonum; hoc et illud solitarium non est aliquid, sed existunt et fiunt per Conjugium tale aliquid, quale est conjugium: In Domino Deo Creatore est Divinum Bonum et Divinum Verum in ipsa sua Substantia; Substantiae Ipsius Esse est Divinum Bonum, et Substantiae Ipsius Existere est Divinum Verum, et quoque sunt in ipsa sua Unione, nam in Ipso infinite unum faciunt; quoniam duo illa in Ipso Deo Creatore unum sunt, ideo etiam in omnibus et singulis creatis ab Ipso unum sunt; per id quoque Creator cum omnibus a se creatis aeterno foedere sicut Conjugii conjunctus est. 4] Porro dixit Angelus, quod Scriptura Sacra, quae a Domino dictata est, sit in communi et in parte Conjugium boni et veri, videatur supra. n. 248 ad 253; et quia Ecclesia, quae formatur per Vera Doctrinae, et Religio, quae formatur per Bona vitae secundum Vera Doctrinae, apud Christianos unice est ex Scriptura Sacra, constare potest, quod etiam Ecclesia in communi et in parte sit Conjugium Boni et Veri. Idem hoc quod supra dictum est de Conjugio Boni et Veri, dictum etiam est de CONJUGIO CHARITATIS ET FIDEI, quoniam Bonum est Charitatis, et Verum est Fidei. Postquam haec dicta sunt, Angelus extulit se e terra, et vectus trans nimbum ascendit in Coelum, et tunc Charta secundum gradus ascensus, fulgebat sicut prius; et ecce tunc Circulus, qui prius apparuit sicut aurora, se demisit, et dispulit Nimbum, qui tenebras induxit Terrae, et factum est apricum.
1 Sic DAC 115